Civis Romanus sum

Verbis Civis Romanus sum in imperio Romano cives iura praecipua exigere potuerunt. Casus celeber est apostoli Pauli: cum a populo accusatus esset et tribunus Romanus iuberet eum flagellis caedi et torqueri, ut sciret propter quam causam sic a populo accusatus esset, is se defendit dicens se civem Romanum esse:

Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus: Si hominem Romanum, et indemnatum licet vobis flagellare? Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, decens: Quid acturus es? Hic enim homo civis Romanus est. Accedens autem tribunus, dixit illi: Dic mihi si tu Romanus es? At ille dixit: Etiam. Et respondit tribunus: Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait: Ego autem et natus sum. Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum. (Actus Apostolorum 22:25–29)

Tum saeculo undevicensimo, Henricus Ioannes Temple, tertius vicecomes Palmerston atque primus Britanniarum Regni minister, illa verba recitaverat in oratione quae postea verbis "Civis Romanus sum" designabatur. Palmerston omnes cives Britanniae in toto terrarum orbe ita in iniurias protegendos esse declaravit sicut olim cives Romani ab Romanorum imperio "civis Romanus sum" dicentes protecti essent.

Denique CFA praeses Ioannes F. Kennedy illis verbis usus est, cum Berolinum visitaverit. Quod oppidum tum quaedam insula ut ita dicam fuit circumdatum RPDG civitate communistica. Kennedy dixit quod verba "civis Romanus sum" olim fuerunt, id hodie verba esse Ich bin ein Berliner, videlicet "civis Berolinensis sum."


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy